Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 6

Nonne quinque.AMBR.Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthaeum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram.Veneunt dipondio.Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est.Et unus ex,etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus:Nunquid de bobus cura est Deo?I Cor. 9.Sed aliud est cura, aliud est scientia.
(* Traductions européennes)